Found 339 Results for: Moyses

  • Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans (Liber Exodus 34, 8)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens : (Liber Exodus 35, 4)

  • Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, (Liber Exodus 35, 30)

  • Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, (Liber Exodus 36, 2)

  • Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)

  • Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. (Liber Exodus 39, 43)

  • Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. (Liber Exodus 40, 14)

  • Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, (Liber Exodus 40, 16)

  • Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, (Liber Exodus 40, 29)

  • Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. (Liber Exodus 40, 33)

  • Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, (Liber Leviticus 7, 35)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina