Found 339 Results for: Moyses
Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, (Liber Deuteronomii 31, 1)
Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. (Liber Deuteronomii 31, 7)
Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. (Liber Deuteronomii 31, 9)
Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii: (Liber Deuteronomii 31, 14)
Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël. (Liber Deuteronomii 31, 22)
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, (Liber Deuteronomii 31, 24)
Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit. (Liber Deuteronomii 31, 30)
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. (Liber Deuteronomii 32, 44)
Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. (Liber Deuteronomii 33, 1)
Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. (Liber Deuteronomii 33, 4)
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, (Liber Deuteronomii 34, 1)
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: (Liber Deuteronomii 34, 5)