Found 339 Results for: Moyses
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)
Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. (Liber Ecclesiasticus 24, 33)
Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. (Liber Ecclesiasticus 45, 1)
Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. (Liber Ecclesiasticus 45, 18)
Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. (Liber Ieremiae 15, 1)
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)