Found 59 Results for: Natus
Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, (Liber I Paralipomenon 3, 10)
procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. (Liber I Paralipomenon 3, 13)
De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. (Liber I Paralipomenon 3, 16)
Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. (Liber I Paralipomenon 3, 21)
Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, (Liber I Paralipomenon 7, 25)
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. (Liber Iob 14, 1)
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? (Liber Iob 15, 7)
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? (Liber Psalmorum 86, 5)
Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? (Liber I Maccabaeorum 2, 7)