Found 19 Results for: Negotiatores
excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ. (Liber I Regum 10, 15)
Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. (Liber I Regum 10, 28)
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 14)
Et inter cœnaculum anguli in porta gregis, ædificaverunt aurifices et negotiatores. (Liber Nehemiae 3, 31)
Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)
Concident eum amici? divident illum negotiatores? (Liber Iob 40, 25)
Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ? (Liber Isaiae 23, 8)
Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)
Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. (Prophetia Ezechielis 27, 12)
Filii Dedan negotiatores tui ; insulæ multæ, negotiatio manus tuæ: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 15)