Found 54 Results for: Nostras

  • Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. (Liber Iudicum 16, 24)

  • unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. (Liber Iudicum 21, 7)

  • Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. (Liber Iudicum 21, 18)

  • et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. (Liber I Samuelis 17, 47)

  • Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras: (Liber I Samuelis 30, 23)

  • Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël : forsitan salvabit animas nostras. (Liber I Regum 20, 31)

  • Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. (Liber Nehemiae 5, 3)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident. (Liber Nehemiae 5, 5)

  • et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. (Liber Nehemiae 10, 30)

  • Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 5)

  • Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros. (Liber Iudith 7, 16)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina