Found 1472 Results for: Omnes

  • Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)

  • idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, (Liber Numeri 16, 10)

  • Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. (Liber Numeri 17, 6)

  • Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 9)

  • Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. (Liber Numeri 17, 12)

  • Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)

  • Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)

  • Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)

  • Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. (Liber Numeri 21, 25)

  • dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum: (Liber Numeri 23, 6)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina