Found 958 Results for: Omnia
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt: (Evangelium secundum Ioannem 17, 7)
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 10)
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 18, 4)
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. (Actus Apostolorum 1, 18)
Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. (Actus Apostolorum 2, 44)
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)