Found 36 Results for: Onus
Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)
Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: (Liber Ieremiae 23, 38)
Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi. (Prophetia Nahum 1, 1)
Onus quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. (Prophetia Habacuc 1, 7)
Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël. (Prophetia Zachariae 9, 1)
Onus verbi Domini super Israël. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)
Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ. (Prophetia Malachiae 1, 1)
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)