Found 347 Results for: Pater

  • Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)

  • Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: (Evangelium secundum Ioannem 6, 37)

  • nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)

  • Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)

  • et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)

  • Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 18)

  • Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)

  • Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)

  • Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. (Evangelium secundum Ioannem 8, 39)

  • Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)

  • Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina