Found 60 Results for: Pecuniam

  • Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. (Liber Exodus 22, 17)

  • Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. (Liber Exodus 22, 25)

  • Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. (Liber Exodus 30, 16)

  • Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. (Liber Leviticus 25, 37)

  • Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)

  • dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. (Liber Numeri 3, 48)

  • Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, (Liber Numeri 3, 49)

  • Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: (Liber II Regum 12, 4)

  • Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. (Liber II Regum 12, 7)

  • Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. (Liber II Regum 12, 8)

  • Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 9)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina