Found 44 Results for: Plena
mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: (Liber Numeri 7, 86)
Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson. (Liber Iudicum 16, 27)
Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? (Liber Ruth 1, 21)
et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles. (Liber II Regum 4, 4)
Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)
Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi. (Liber II Regum 7, 15)
Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. (Liber Esther 15, 17)
Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena: (Liber Iob 6, 3)
viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: (Liber Iob 21, 24)
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine. (Liber Iob 36, 16)
Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. (Liber Psalmorum 32, 5)
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua. (Liber Psalmorum 47, 11)