Found 33 Results for: Poteris

  • Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)

  • Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. (Liber Exodus 18, 23)

  • Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)

  • et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. (Liber Numeri 24, 22)

  • ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. (Liber Deuteronomii 7, 22)

  • Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: (Liber Deuteronomii 12, 17)

  • Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)

  • eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. (Liber Deuteronomii 17, 15)

  • Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. (Liber Deuteronomii 21, 14)

  • Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. (Liber Iosue 7, 13)

  • sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. (Liber Iosue 17, 18)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina