Found 97 Results for: Prius

  • Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. (Prophetia Ezechielis 24, 13)

  • Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: (Prophetia Danielis 13, 52)

  • relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)

  • Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)

  • Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)

  • Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)

  • Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, (Evangelium secundum Lucam 14, 28)

  • Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)

  • si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina