Found 59 Results for: Puerum

  • ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum. (Liber II Regum 4, 33)

  • Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. (Liber II Regum 4, 34)

  • Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)

  • Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo : (Liber Nehemiae 6, 5)

  • Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)

  • et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem: (Liber Ieremiae 51, 22)

  • Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. (Prophetia Ioel 3, 3)

  • et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 4)

  • Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)

  • dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina