Found 172 Results for: Sacerdos

  • Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? (Evangelium secundum Marcum 14, 60)

  • Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? (Evangelium secundum Marcum 14, 61)

  • Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? (Evangelium secundum Marcum 14, 63)

  • Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)

  • Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit. (Evangelium secundum Lucam 10, 31)

  • Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 12)

  • Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 5, 6)

  • Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: (Epistula ad Hebraeos 7, 1)

  • sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)

  • Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina