Found 224 Results for: Sapientia Salomonis

  • Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)

  • Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)

  • En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, (Canticum Canticorum 3, 7)

  • Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)

  • Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. (Liber Sapientiae 6, 1)

  • Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina