Found 224 Results for: Sapientia Salomonis

  • in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)

  • Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)

  • Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)

  • Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)

  • sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)

  • Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: (Liber Ecclesiasticus 14, 22)

  • quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)

  • quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)

  • et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina