Found 19 Results for: Scies
Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)
Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes: (Liber Deuteronomii 7, 9)
Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi: (Liber Deuteronomii 9, 3)
Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. (Liber I Samuelis 28, 2)
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. (Liber Esdrae 4, 15)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. (Liber Iob 5, 24)
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)
Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. (Liber Isaiae 49, 23)
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. (Liber Isaiae 60, 16)
Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. (Liber Ieremiae 6, 27)
Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus: (Prophetia Ezechielis 16, 62)
Et possidebo te in conspectu gentium: et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 22, 16)