Found 986 Results for: Secundum Venit

  • Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 7, 8)

  • Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)

  • Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. (Liber Numeri 14, 19)

  • Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. (Liber Numeri 21, 23)

  • ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: (Liber Numeri 22, 8)

  • Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)

  • sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. (Liber Deuteronomii 16, 17)

  • Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. (Liber Iosue 15, 15)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina