Found 38 Results for: Silo

  • Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. (Liber Iosue 18, 1)

  • Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. (Liber Iosue 18, 8)

  • Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)

  • Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. (Liber Iosue 18, 10)

  • Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. (Liber Iosue 19, 51)

  • locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. (Liber Iosue 21, 2)

  • Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos. (Liber Iosue 22, 12)

  • Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël. (Liber Iudicum 18, 31)

  • Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes: (Liber Iudicum 21, 2)

  • (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) (Liber Iudicum 21, 9)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina