Found 117 Results for: Sive
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. (Epistula ad Philippenses 1, 18)
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: (Epistula ad Philippenses 1, 27)
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)
qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: (Epistula I Petri 2, 14)