Found 359 Results for: Spiritus Dei viventis

  • Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, (Liber Iudicum 11, 29)

  • Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. (Liber Iudicum 13, 25)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: (Liber Iudicum 14, 19)

  • Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta. (Liber Iudicum 15, 14)

  • Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. (Liber I Samuelis 10, 6)

  • Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. (Liber I Samuelis 10, 10)

  • Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)

  • Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)

  • Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)

  • Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. (Liber I Samuelis 16, 16)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina