Found 22 Results for: Stultitia
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. (Liber Ecclesiastes 5, 2)
Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)
initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)
Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 16)
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)