Found 2763 Results for: Super
et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (Epistula II ad Corinthios 9, 15)
signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. (Epistula ad Galatas 6, 16)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 20)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)