Found 162 Results for: Tamquam

  • Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. (Liber Sapientiae 12, 8)

  • Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. (Liber Sapientiae 12, 25)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. (Liber Sapientiae 14, 16)

  • Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)

  • Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)

  • Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)

  • Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)

  • Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)

  • A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. (Liber Ecclesiasticus 19, 11)

  • Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)

  • Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina