Found 296 Results for: Templum Salomon
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. (Evangelium secundum Lucam 18, 10)
Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)
Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)
Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)