Found 216 Results for: Tempus

  • Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus. (Liber Ieremiae 46, 17)

  • Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. (Liber Ieremiae 46, 21)

  • Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum ! (Liber Ieremiae 50, 27)

  • Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. (Liber Ieremiae 50, 31)

  • Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 33)

  • Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. (Lamentationes 1, 15)

  • Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)

  • Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)

  • Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)

  • Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 12)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina