Found 403 Results for: Tunc
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 1)
Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 8)
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 1)
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)