Found 251 Results for: Ultra

  • Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. (Actus Apostolorum 4, 17)

  • Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: (Actus Apostolorum 15, 28)

  • Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)

  • etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. (Epistula II ad Corinthios 10, 16)

  • sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)

  • alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: (Epistula ad Hebraeos 10, 2)

  • Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. (Apocalypsis Ioannis 18, 21)

  • et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 4)

  • Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina