Found 181 Results for: Unusquisque

  • Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)

  • Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: (Liber Numeri 16, 6)

  • Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. (Liber Numeri 25, 5)

  • Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. (Liber Numeri 31, 53)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. (Liber Deuteronomii 16, 17)

  • Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. (Liber Deuteronomii 24, 16)

  • Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, (Liber Iosue 6, 20)

  • Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: (Liber Iudicum 2, 6)

  • In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)

  • Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 21, 24)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina