Found 1087 Results for: Usque

  • At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. (Evangelium secundum Lucam 23, 5)

  • Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Lucam 23, 44)

  • Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. (Evangelium secundum Ioannem 2, 7)

  • et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)

  • Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)

  • Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)

  • usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: (Actus Apostolorum 1, 2)

  • sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. (Actus Apostolorum 1, 8)

  • incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. (Actus Apostolorum 1, 22)

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 2, 29)

  • quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina