Found 57 Results for: Velut

  • Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo. (Liber Isaiae 33, 4)

  • Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ; (Liber Isaiae 40, 22)

  • qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. (Liber Isaiae 40, 23)

  • Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. (Liber Ieremiae 14, 9)

  • Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. (Lamentationes 1, 6)

  • He. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. (Lamentationes 2, 5)

  • Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)

  • Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, (Prophetia Ezechielis 1, 27)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina