Found 50 Results for: Veritas

  • Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. (Liber Psalmorum 118, 151)

  • Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)

  • Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)

  • Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)

  • Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)

  • Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. (Liber Proverbiorum 20, 28)

  • Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)

  • Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)

  • Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. (Liber Isaiae 59, 15)

  • Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. (Prophetia Danielis 8, 12)

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina