Found 547 Results for: Vero
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)
Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. (Actus Apostolorum 28, 24)
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)
patientia autem probationem, probatio vero spem, (Epistula ad Romanos 5, 4)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. (Epistula ad Romanos 6, 22)
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. (Epistula ad Romanos 8, 5)
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. (Epistula ad Romanos 8, 10)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Epistula ad Romanos 9, 21)
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! (Epistula ad Romanos 10, 15)
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: (Epistula ad Romanos 11, 7)
Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: (Epistula ad Romanos 15, 23)