Found 151 Results for: Vester
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: (Epistula I Petri 5, 8)
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: (Apocalypsis Ioannis 1, 9)