Found 50 Results for: Videbunt
Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. (Liber Psalmorum 134, 16)
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. (Liber Proverbiorum 23, 33)
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. (Liber Proverbiorum 29, 16)
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit. (Liber Sapientiae 4, 18)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)
Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. (Liber Isaiae 33, 17)
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)
Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)
Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. (Liber Isaiae 49, 7)
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. (Liber Isaiae 52, 8)