Found 190 Results for: Vinea lignum igni

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. (Liber Isaiae 10, 15)

  • In die illa vinea meri cantabit ei. (Liber Isaiae 27, 2)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur. (Liber Isaiae 33, 12)

  • Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)

  • Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: (Liber Isaiae 41, 19)

  • Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah ! calefactus sum, vidi focum ; (Liber Isaiae 44, 16)

  • Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)

  • Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. (Liber Isaiae 44, 23)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina