Found 76 Results for: Voluntatem

  • percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. (Liber Esdrae 10, 3)

  • Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus. (Liber Nehemiae 9, 37)

  • Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. (Liber Thobis 3, 6)

  • Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. (Liber Thobis 12, 18)

  • dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)

  • si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. (Liber Esther 5, 8)

  • Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. (Liber Iob 23, 14)

  • ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. (Liber Psalmorum 39, 9)

  • Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. (Liber Psalmorum 102, 21)

  • Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)

  • Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. (Liber Psalmorum 144, 19)

  • Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. (Liber Psalmorum 146, 10)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina