Found 11 Results for: adversarius

  • Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 31)

  • Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? (Liber I Samuelis 29, 4)

  • eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria. (Liber I Regum 11, 25)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. (Liber Esther 9, 24)

  • Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. (Liber Iob 27, 7)

  • Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 73, 10)

  • Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. (Liber Ecclesiasticus 37, 4)

  • Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi? Stemus simul ; quis est adversarius meus? accedat ad me. (Liber Isaiae 50, 8)

  • Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: (Epistula I Petri 5, 8)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina