Found 9 Results for: amaritudinem

  • atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. (Liber Exodus 1, 14)

  • Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. (Liber Exodus 15, 23)

  • Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, (Liber Esther 4, 1)

  • Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)

  • Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)

  • Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)

  • Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! (Prophetia Osee 14, 1)

  • Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium. (Prophetia Amos 6, 13)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina