Found 39 Results for: amicum
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)
Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit. (Liber Proverbiorum 11, 12)
Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. (Liber Proverbiorum 12, 26)
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. (Liber Proverbiorum 25, 8)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)
Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei. (Liber Ecclesiasticus 6, 7)
Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. (Liber Ecclesiasticus 9, 14)