Found 101 Results for: angustia desperatio spem miseriam perditionem desperationem spem miseriam

  • Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. (Liber Ecclesiasticus 23, 21)

  • denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. (Liber Ecclesiasticus 27, 24)

  • Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)

  • In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. (Liber Ecclesiasticus 36, 11)

  • Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)

  • et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. (Liber Isaiae 8, 22)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina