Found 874 Results for: bellum contra Hieroboam Abias
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. (Evangelium secundum Marcum 4, 35)
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: (Evangelium secundum Marcum 13, 3)
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. (Evangelium secundum Lucam 8, 26)
Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. (Evangelium secundum Lucam 11, 23)
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. (Evangelium secundum Lucam 21, 10)