Found 15 Results for: conscientia
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. (Liber Genesis 43, 22)
scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 23)
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia: (Liber Sapientiae 17, 10)
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 23, 1)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)
Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. (Epistula I ad Timotheum 1, 5)
habentes mysterium fidei in conscientia pura. (Epistula I ad Timotheum 3, 9)