Found 146 Results for: consilium

  • Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum. (Liber II Samuelis 17, 11)

  • Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)

  • Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. (Liber II Samuelis 17, 21)

  • Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. (Liber II Samuelis 17, 23)

  • Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. (Liber I Regum 1, 12)

  • iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? (Liber I Regum 12, 6)

  • Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, (Liber I Regum 12, 8)

  • dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ? (Liber I Regum 12, 9)

  • et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 14)

  • forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare? (Liber II Regum 18, 20)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina