Found 691 Results for: coram Deo
Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Leviticus 8, 29)
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. (Liber Leviticus 9, 4)
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. (Liber Leviticus 10, 1)
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 10, 15)
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? (Liber Leviticus 10, 19)
qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. (Liber Leviticus 12, 7)
Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, (Liber Leviticus 14, 11)
tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. (Liber Leviticus 14, 16)
Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, (Liber Leviticus 14, 19)