Found 265 Results for: et Manasse tribui Benjamin
Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, (Liber Iosue 13, 7)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)
Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est. (Liber Iosue 13, 24)
Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, (Liber Iosue 13, 29)
et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 33)
sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. (Liber Iosue 14, 2)
sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)
Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. (Liber Iosue 16, 9)
Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: (Liber Iosue 17, 1)