Found 84 Results for: familia de Aser
Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. (Liber I Paralipomenon 12, 36)
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)
Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 11)
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. (Liber Thobis 11, 18)
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. (Liber Iob 1, 3)
Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. (Prophetia Ezechielis 48, 2)
Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 3)
Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portæ eorum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. (Prophetia Ezechielis 48, 34)
Quod etsi familia Ægypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit: sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 6)