Found 159 Results for: finem temporum

  • Et post finem annorum fœderabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. (Prophetia Amos 1, 11)

  • Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)

  • Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)

  • qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)

  • Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)

  • Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina